Latin
Præfatio
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2
Unproofread scanNot analysed yet
I. Adversarii catholicae fidei, dum contra regulam veritatis diabolicis armis pugnare nituntur, nos solli. citudine repugnandi faciunt cautiores; se vero decipiunt, antequam nostrorum valeant aliquem vulnerare. Cum enim cæci evacuare thesauros fidei concertant, spe fidei vacuati, faciunt plenitudine fidei Ecclesiam. opitulante Dei gratia gloriari; et dum in hypocrisi vigilant nocituri (de quibus propterea dictum esse puto per prophetam, AblatUs est sommes ab oculis eorum, non enim dormiunt nisi male fecerint [Prov. IV, 16]), nos quodam modo excitant dormientes, ut arrepto clypeo veritatis, falsitatibus eorum corde resistente vigilemus, evangelica tuba nostris auribus insonante, Vigilate et orale, ne intretis in tentationem (Marc. XIV, 38). Confidunt ergo hæretici, Catholicam impugnantes, in virtute sua, idest, in audacia cordis sui, gratia desolati; et in abundantia divitiarum suarum, in operibus scilicet voluntatis suæ gloriantes 2. Sed Deus dissipavit ossa hominum sibi placentium; confusi sunt, quoniam Dominus sprevit eos (Psal. LII, 6 ). Confidamus et nos, resistentes eis, in gratia Domini, quæ est gloria nostra, redimens nos a circumdantibus nos, et intellectum dans nobis, et instruens nos in via hac quam ingredimur 3, firmando super nos oculos suos: quia in Deo salutare nostrum et gloria nostra, Deus auxilii nostri, et spes nostra in Deo est. Sed jam de quibusvel contra quos ista prædixerim, oportet consequenti narrare sermone, atque eorum perversis dogmatibus, in quantum nos sua gratia Dominus dignatus fuerit instruere, respondere. Igitur contra Pelagianos et Coelestianos hæreticos, quos Dominus tales futuros suo vitio ante constitutioneni mundi prescivit, et exortosk in mundo judicio justo damnavit, sermo nobis est respondendi. Istos ostendebat apostolus Petrus in Epistola sua secunda futuros, dicens: Fuerunt vero et pseudoprophetœ in poputo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis, et eum qui emit eoa Dominum negant, superducentes sibi cclerem perditionem: et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur, et iti avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat (II Petr. II, 1-3 ). Igitur de magisterio gratiæ Dei confidens his respondendum, •tanquam hypomnesticon t, abbreviatum hunc facere libellum curavi. Quem si quis legere voluerit, non verborum mediocritatem contempletur, sed fidei rationem: et si placet, ad Deum 2, qui docet hominem I scientiam, gratias referat. Si qua vero sunt in quibus nolentes erravimus, si tamen sunt aliqua corrigenda, intuitu charitatis, Deo judice corrigat; sed is cui sensus cst catholicus corrigendi. Si autem nihil sciens vel invidiosus cst, vitiare quas sana sunt non præsumat; quia inecum stabit ante tribunal Christi, rationem redditurus quisquis ille fuerit.