Latin
2.15.15 to 2.15.31
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.15.15-31
Unproofread scanNot analysed yet
Vel cum vulneratum a latronibus, non proprio gressu, sed jumento superimpositum ad stabulum dicit esse delatum. Quod magister ille Gentium gratia fidei illuminante videns, de se præsumentibus dicit: Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. ix, 16). Sed ais mihi: Si non volentis, neque currentis est invenire Deum, quomodo scriptum est in Psalmis, Ei ex voluntate mea confitebor illi (Psal. xxvii, 7): et iterum in Apostolo, cum in figura vasorum de peccatoribus dicit, Si quis ergo mundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et nile Domino ad omne opus bonum semper paratum (11 Tim. II, 21)? Accipe fidei rationem. Alia causacst adhuc non credentis, alia jam credentis. De non credente, id est, adhuc Deum ignorante, ut cognoscat et cre. . dat, in quo opera bona nulla sunt, dictum est, Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei: quia in vanitate sensus tenebris obscuratum hahens intellectum, libcri arbitrii lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, videre non potest, nisi Deus propter suam misericordiam, qui dixit de tenebris lumen splendescere, illuxerit in corde cjus, ad illuminationem scientiæ claritatis Dei in facie Christi Jesu; ut ablato velamine, id est, nebula peccati de corde ejus, converti possit ad Duminum, qui spiritus cst. Cum autein acceperit Spiritum Domini, erit in eo libertas ad Domini capessenda præcepta: quia ubi Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, i7). Habet autem thesaurum istum in vase fictili, in corpore videlicet suo terreno; ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex ipso. Ideo non volentis, neque currenlis, sed miserentis est Dei. Fit hoc etiam multifarie multisque modis, in bis qui jam Uco serviunt, cutu gratiæ ejus miseratione subito ad ea perveniunt bona, quæ non voluerunt, nequo cucurrerunt.