Latin
Book 2, Adversus tertium dogma Pelagianorum
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.16
Unproofread scanNot analysed yet
Jam vero credentis, id est, illuminati atque reparati in libero arbitrio per gratuitam gratiam Salvaloris vox est, Et ex voluutate mea confitebor illi. Sed ut possit eidem confiteri, nou in se, sed iu Domino gloriatur, cum dicit, Dominus adjutor meus et protector meus: in ipso speravit cor meum, et adjutus sum, et refloruit caru mea: propter ea sequitur, Et ex voluntate mea consitebor illi (Psal. XXVII, 7). Sua est utique ollis fidelis I voluntas bona, cum in eo per Christum ut csset bona, de lapsu est reparata. Quapropter quidquid vult honum, quidquid potest, a Domino est. Quia siue me, ait Dominus in Evangelio discipulis suis, nihil potestis fucere (Joan. xv, 5). item in eodem Evangelio, id est, secundum Joannem: Non potest homo a se facere aliquid, nisi datum illi fuerit desuper (Id. III, 27). llem apostolus Paullus ad Corinthios: Fiduciam autem tatem, inquit, habemus per Christum ad Deum; non qnod sufficientes simus cogitarc aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est: qni et idoneos nos fccit ministros Novi Testamenti, nun littera, sed spiritu. Littera enim occidil, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 4-6).