Latin
2.17.1 to 2.17.23
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.17.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
Ita ergo et illud est quod dicit Apostolus: Si quis ergo mundaverit se ab istis, erit vus in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne bonum opus paratum (II Tim. II, 21). Cum enim deliquerit jam redemptus per graliam Baptismi propri" voluntate, et in peccatis suis permanens ex hoc migraverit mundo, efficitur vas ligneum, quod facile devoretur ab igne gehennæ; alt certe (ictile, quod comminui possit virga recta, virga regni Christi, id est, judicio æquitatis ejus; quem, sicut dicit Apostolus, benignitas Dei salvundum ad pœnitentiam adduxerit (Rom. u, 4): sccundum quod iterum ad Timotheum dicit, Ne forte det illis Deus pænitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem (II Tim. II. 25, 26): ct cibaverit eum pane lacrymarum, pomumque dederit ei iu lacrymis et mensura (Psat. LXXIX, 6). Mundal se ab hujusmodi vasis: quia cum Dei misericordia se prævemente agit ei ipse satis per liberumarbitrium ut mundetur. Sola autem voluntate sua si præsumat, mundari non potest: imo nec ex corde poenitere compellitur: quia Petrum nisi Dominus respexisset, nunquam pænitentia motus amare flevisset (Luc. XXII, 61 et 62). Pœnitentia ergo res est optima et perfecta, quae defectos revocat ad perfectum. Sed omne datum optimum, Jacobus inquit apostolus, et omne donum perfectum desursum eat, descendens a Patre luminum, apud quem non eat commutatio, nec momenti obumbratio (Jacobi I, 17). Oportet ergo ea orare poenitentem, quæ ad ejus mundationem expediunt. Quod ut faciat, unde sit audi. Similiter autem, ait Paulus apostolus, et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram. Nam quid oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis, id cst, postulare nos facit, gemitibus inenarrabilibus (Rom. vin, 26). CAPUT X. —48. Est igitur liberum arbitrium, quod quisquis esse negaverit, caiholious non est: et quisquis sic esse dixerit, quod sine Deo bonum opus, id est, quod ad ejus sanctum propositum pertinet, nec incipere, nec perficere possit, catholicus est.