Latin
Book 2, Refellitur secundum dogma Pelagianorum
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —i. Sed ais mihi e diverso vcniens: «Ergo semen peccatum est? >Jam superius dixi, quia cnm peccavit homo, natura peccavit, cujus sunt semina. Et semen ergo vitiatum est, non vitium; sicut scriptum est, Semen enim maledictum erat ab initio (Sap. XII, 11). Maledietum videlicet post peccatum: quia, Maledicta, inquit, terra in operibus tuis. Sed vitium nun potest trahi protoplasti, neque esse homo, nisi seminis effusione I. Quod confirmat Apostolus dicens: Per unum hominem intravit peccatum in mundum, et per peccatum mors; es ita in omnes homines mors pertransivit, in quo omnes peccaverunt (liom. v, 12). Solus autem Dominus Jesus Christus absque semine ex virgine factus est bomo, et expers delicti natus est Deus et homo. Audis itaque per unum hominem peccatum intrasse in mundum, et per peccatum mortem; et ila in omnes homines pertransisse, in quo omnes peccaverunt: et audes dicere, hæretice, <Adae peccatum nulli nisi soli nocuit ipsi? i Et vere tunc soli nocuit, cum solus esset ipse, et Eva inulicr ejus. Sed in illis unis omnes eramus, quia natura humani generis erant, sicut nunc in nobis omnibus illi uni sunt, quia natura eorum sumus.