Latin
Book 2, Refellitur secundum dogma Pelagianorum
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —3. Sed respondentes dicitis, ut dicere consuestis: t Apostolus si voluisset intelligi, quia per seminum conceptionem dicebat pecratum in omnes homines pertransisse, non per unum hominem dixisset, sed, Per duos homines, quia sinc femina de solo masculo homo nasci non potest. >Si cordis oculos non amisistis, attendite dictum esse, Jam non sunt duo, sed unu caro (Matth. XIX, U); ct iterum, Erunt duo in carne una (Gen. ii, 21). Nam idco, per unum hominem, dixit Apostolus, quia cum in viro suo mulier una sit caro, in semine progenies imputatur. Audite adhuc et alium sapientissimum dicentem ad vestram confusioneln: Ex muliere milium factum cst peccati, ct per illam omnes morimur (Eccli. xxv, 33 ). Ecce, hæretice, factum est tibi satis, per duos homines in humanum genus peccatum vel mortem pertransisse.