Latin
2.20.1 to 2.20.14
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.20.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Recte namque arbitror comparari liberum arbitrium jumento, unde et dictum est, Velut jumentum factus sum apud te (Psal. LXXII, 23): gratiam vero sessori. Quia sicut jumentum animal vivacissimum, ut dometur ad opus homini necessarium, de armento vagum apprchenditur, et incipit per curam domantis se ad ejus proficere voluntatem: ita et iiberum arbitrium, quod vulneratum vivit in homine, gratia Dei apprehenditur de armento et luxuriae sæculi I, in quo pastore diabolo vagabatur per incongruas voluptates Pastorem diabolum dixi secundum Zachariam prophetam, de eo dicentem: pastor et idolum (Zac". XI, 17)! Apprehenditur ergo gratia, ut dixi, domandum liberum arbitrium, ut et malae conversationis deposita feritate humilietur, ct ut ad obediendum in opus Domino necessarium corrigatur: et ita per ejus semper curam incipit ad Dei proticere voluntatem. Sicut cninl jumentum illud dum in via dirigitur, sessoris manu regitur, ut iter rectum sive leniter seu cursim, secundum sedentis in se voluntatem possit incedere, quoadusque ad locum pervemat destinatum: ita et liberum arbitrium, dum in via, id est Christo (uia ipse ait, Ego sum via, veritas et uita [Joan. XIV, 6]). esse coeperit, gratiae regimine regitur, ut in semitis Domini recto corde. sive patientia charitatis, sive fervente spiritu I, id est, secundum divisiones gratiarum Spiritus, qui per gratiam dividit singulis prout vult (I Cor. XII. 11), possit ambulare quoadusque ad promissum regnum coelorum perveniat. Idco et in Psalmis ait: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam (Psal. CXLII, 10). Et ut illud, cum aliquoties sub sessore pastum largioribus cibariis incumbens freno, cursu extollitur sessoris flagello caeditur, ut secundum ejus ambulet voluntatem: similiter et liberum arbitrium, dum homo gratiæ Dei6 immemor in prosperis efficitur, et tanquam de sui possibilitate gloriatus extollitur, ejus flagello corripitur, cum in variis tribulationibus et afflictionibus paululum subjugatur;