Latin
2.20.15 to 2.20.38
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.20.15-38
Unproofread scanNot analysed yet
ut humiliatus homo in sua infirmitate 7 ad gratiae recurrat auxilium. Sicut ergo homo sedens in jumento, cum peregerit iter quod incessit, dicit, Feci hodie, ut puta, triginta milliaria: cum illo sedente, jumentum cucurrerit triginta milliaria, sed nou ea cucurrisset, nisi a sessore tam directum in via, quam gubernatum fuisset. Recte ergo sessor quem gratiæ figuravi a, dicit, Feci triginta milliaria. Ipse enim fecit, qui jumentum facere fecit; et tamen utrisque labor itineris imputatur: ita et gratia et liberum arbitrium, peragit sine dubio iter fidei liberum arbitrium dum Dei christianus facit præcepta, sed non, ut supra dixi, sine gratia dirigente vel gubernante: propter quod dicit in Psalmis, Dirige in conspectu tuo viam meam (Psal. v, 9); et, A Domino gressus hominis diriguntur (Psal. XXXVI, 23). Itaque nee gratia sine libero arbitrio facit hominem habere beatam vitam, nec liberum arbitrium sine gratia. Et tamen parvulos sine usu liberi arbitrii facit gratia habere beatam vitam. Eos autem qui jam rationis capaces sunt praevenit atque docet, ut bonum velint et possint. Scriptum est enim in Actibus Apostolorum: Et aperuit Deus cor Lydiæ purpuraria, ut audiret ea quas dicebantur a Paulo (Act. XVI, 14). Item in Evangelio post resurrectionem de duobus euntibus in via: Tunc illis, inquit, aperuit Mensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV, 45). Et in Psalmis: Beatus homo quem tu erudieris, Domine. et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII, 12). Et in propheta Ezechiele Dominus: Et faciam, ait, ut faciatis voluntatem meam, et in præceptis meis ambuletis (Ezech. XXXVI,27). CAPUT XII. —21. Dono autem gratae Dei Patris, et Christi ejus, sanctique Spiritus, justos qui fuerunt ante logem, vel sub lege, tam electos quam Rubernatos fuisse, ex multis testimoniis accipe pauca. In libro Gencsis: Noe autem, ait, invenit gratiam ante Dominum Deum.