Latin
Book 2, Adversus tertium dogma Pelagianorum
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.23
Unproofread scanNot analysed yet
Item in Genesi de Joseph cum venditus esset Putiphar spadoni 4: Vidit autem dominus ejus, inquit, quod esset Dominus cum eo, et quia quæcumque faciebat, dominus prosperabat in manibus ejus; et tnvenit Joseph gratiam ante dominum suum. Non ex se libuit, sed invenit, Domino utique donante, qui erat cum eo, et prosperabat opera ejus, et somniorum interpretationem ci donaverat. Item cum missus esset in carcerem: Et erat, ait, Dominus cum Joseph, et perfudit eum misericordia, et dedit ei gratiam ante principem carceris (Gen. xxxix, 3, 4, 21). De qua gratia non in se gloriabatur, sed in Domino, cujus donum esse sciebat, cum dicit Pharaoni de interpretando somnio ejus: Sine Deo non respondebitur salutare Pharaoni (ld. XLI, 46). Item in Exodo: Dominus autem, ait, dedit gratiam populo coram Ægyptiis, et accommodaverunt illis, et praedati sunt Ægyptios (Exod. XII, 36 ). Quomodo enim eis dedismsent, quos odio habebant, rasa sua aurea et argentea, vel vestem, nisi donum gratiae fuisset?