Latin
Book 2, Adversus tertium dogma Pelagianorum
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.22
Unproofread scanNot analysed yet
Item illic Dominus ad Abraham: Noli timere, Abraham; ego protegam te, et merces tua magna erit nimis (Gen. xv, 1 ). Protegam te, gratia utique mea, qua priusquam me invocares, vocavi te ut exires de terra et cognatione tua, et invocares me (Id, XII, 1). Ideo ct ipse Abraham ad Dominum, cum ei apparuisset ad ilicem Mambre: Domine, ait, si inveni gra. tiam ante te, ne transeas puerum tuum (Id. XVIII, i et 3), etc. Per gratiam ergo quae non est ex operibus, dictum est ei, Merces tua magna erit nimis: quia nemo prior dedit Dco, et retribuetur ei (Rom. XI, 35 ). Quod confirmat Apostolus dicens: Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum (Id. IV, i, 2).