Latin
2.24.16 to 2.24.29
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.24.16-29
Unproofread scanNot analysed yet
25. item in libro Judicum; Et dixit angelus Domini ad Gedeon: Quoniam Dominus erit tecum, et percuties Madian tanquam virum unum. Et dixit ad eum Gedeon: Si inveni gratiam ante oculos tuos, et facies secundum ea qum loqueris mihi, etc. Id est, quoniam me idoneum non agnosco implere quae promittis, et vidisse te, non fuit meritorum meorum, nisi esset donum Dei. Ideo et ait, Si inveni gratiam ante oculos tuos. Dono enim Dei eum vidisse angelum, vox divina confirmat, cum paventem et trementem consolatur dicens, Pax libi sit, ne timeas, non morieris (Judic. VI, i6, 17, 23): id est, ut videres angelum, gratiæ meæ fuit; quapropter in pace vives, et facies quæ tibi annuntiavit. Item in Regnorum libro secundo, Et dixit rex David ad Sadoch sacerdotem: Circumage arcam Domini in civitatem; si invenero gratiam ante Dominum, reducet me, et videbo eam et decorem ejus (II Reg. xv, 25 ):id est, Non euim confido in virtute mea liberari me, sed in gratia Dei, quam donare in ejus est potestate. Ideo et ait, Si invenero gratiam ante Dominum: quod confirmat in Psalmis ipse dicens, Gloriam et gratiam dabit Dominus (Psal. LXXXIII, 12).