Latin
Book 2, Adversus tertium dogma Pelagianorum
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.26
Unproofread scanNot analysed yet
Quid enim evidentius de gratia et operibus. dici potuit, vel probari, quam quod dictum est Jeremiæ prophetæ? Aut si nomen ejus in eodem loco tacuit, numquid non gratia sua gratuita hoc operatus est Deus in illo, cum ei dicit: Priusquam te formarem in utero, novi te; et priusquam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te (Jerem. i, 5)? Plane manifestat3 gratiae donum, et non ex operibus. Quae enim ejus erant opera necdum formati in utero, necdum nati ex utero? Igitur non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Priusquam te formarem in utero novi te: et priusquam exires de vulva sanctificavi te, et in gentibus posui te. Ecce vero non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Item in Jeremia: Et det, ait, Dominus virtutem nobis, et iiluminel oculos nostros, et vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis, et sub umbra Balthasar filii ejus, et serviamus eis multis diebus, et inveniamus gratiam in conspectu eorum (Baruch I, 12 ). Quia peccatis scilicet nosiris, quibus traditi sumus in manus eorum, requiem invenire non meremur, donet gratiam per quam possimus *. Ideo item subsequens dicit: Exaudi, Domine, orationem nostram et deprecationem nostram, et eripe nos propter te, ct da nobis gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt (Id. II, 14 ). Eripe nos, ait, propter te, et da nobis gratiam: id est, quia potesias et misericordia tihi est, et juste humiliasti nos, ob hoc gratiam ut donus petimus, propter te, non propter nos, quos in captivitotem malis praecedentibus meritis tradidisti.