Latin
Book 2, Adversus tertium dogma Pelagianorum
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.27
Unproofread scanNot analysed yet
Item in Salomone, Labia, inquit, justorum distillant gratiam (Prof. x, sec. LXX): hoc est, dono gratiae grata et justa loquuntur. Non enim distillarent gratiam, nisi fonte gratiæ rigarentur. Item illic: Qui diligit disciplinam, diligit sensum; qui antem odit increpationes, insipiens est: melior qui invenil gratiam ante Dominum (Id. XII, i, 2). Quia videlicet diligere disciplinam, et obedire increpanti se propter Dominum, per se solum non potest, nisi dono grati; e fuerit eruditus. Ideo iterum ipse dicit: Cor viri cogitat recta, ut a Deo corrigantur gressus ejus (Id. xvi, 9 ). Cogitat enim jam recta, qui invenit gratiam ante Dominum: et corrigit gressus ejus Dominus, cum in eo et non in se confidens dicit, Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea (Psat. xvi, 5 ). Item in libro Sapientiæ: Quoniam gratia Dei est, ait, in sanctis illius (Sap, IV, 15 ). Eccc generaliter dictum, neminem sanctorum sinc gratia Dei fuissc vel esse: sed ut in cis sit ad confirmandos eos, acceperunt gratis per fidem quæ a Deo est, nun habuerunt ante fidem. Quia, ut ait David. Pro nihilo salvos factos eos (Psat. LV, 8 ).