Latin
2.4.1 to 2.4.22
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.4.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. —4, Sed guid adhuc dicturus sis, sicut soletis dicere, novi. t Peccatum, »inquis, «per unum hominem in mundum intrasse, Apostolus non seminis propagatione, sed morum imitatione dixit. >Respondeo: Si peccatum morum imilalione constat; quem imitatus est diabolus, ut delinqueret, dicite, qui primus invenitur peccator esse? Quia si de Adam interrogavero, respondebitis forsitan, quod sit diabolum imitatus. Esto, Adam ut peccaret, diabolum fuisse imitatum: dicite mihi, diabolus quem imitatus fuerit; quia peccatum morum imitatione constare defenditis. Sed quid immoror, sciens nihil vos responsuros? Quem enim dicturi estis imitatum fuisse, cum auctor sui lapsus ipse sit? Adam certe peccasse, nihil aliud le'Bimus in libro Genescos, nisi quod inobediens cxstitit diyinum servare praeceptum. Cain ergo primogenitus lilius ejus quem sit imitatus, dum fratrem occidit (Gen. IV, 8 ),homicidium facere, ut ostendatis interrogo. Quatuor enim fuisse tunc homines legimus, Adam scilicet et Evam, ipsum Cain, et Abel fratrem ejus, et ex his neminem fecisse primo homicidium invenimus, nisi, ut dixi, Cain. Dic ergo, hæretice, unde hoc didicerit, quemve fuerit initiatus, si morutn ex ahcro in alterum transire constat imitatione peccatum, et non conceptione contractum. Omne enim quod imitandum cst, aut videtur oculis, aut certa relatione concipitur. An excusabis homicidium non esso peccatum? Et quid nequius? Dic jam, dic toties iuterroganti mihi, Cain quem viderit, a quo narralum audierit homicidium perpetratum. Sed constrictus vinculo veritatis, lice januam propositionis tuæ patentern inveniens exeundi, ad januam sermonis apostoli Pauli repedabis, ut iter rectum, si vclis, possis incrdere, atque mihi interroganti dicere veritatem. Veru non morum imitatione, sed seminis sparsione constat per unum hominem peccatum intrasse in mundum, et per peccatum mortem; et ita in omnes homines pertransisse, in quo omnes peccaverunt.