Latin
2.5.18 to 2.5.42
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.5.18-42
Unproofread scanNot analysed yet
Apposuit tibi ignem ct aquam; ad quod volueris, porrige manum tuam. Ante hominem est vita et mors, bonum et malum, et quod voluerit, dabitur illi (Eccli. xv, 14-18). Quid est autem, Et reliquit illum in manu consilii sui; nisi, Dimisit eum in possibilitate liberi arbitrii sui? In manu enim possibilitas intelligilur. Ipsa est prima gratia, qua primus homo stare potuisset, si servare mandata Domini voluisset. Hac ergo per inobedientiam desolatus homo, judicio justo factus est serpenti, id cst, diabolo, cui maluit obedire quam Deo, captivus. Et ideo scriptum est, A quo enim quis supcratus cst, huic et servus addictus eat (II Petr. 11, 19): ct iterum, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 54.) Quod confirmat apostolus Paulus jam baptizatis dicens, Cum essetis servi peccati, liberi fuistis justitiæ (Rom. vi, 20); videlicet alieni eratis a justitia. Per se ergo homo lapsum facere potuit, quia voluit: sed non sicut per se lapsus est, continuo a lapsu perse, id est, pcr propriam voluntatem consurgere valuit, nisi manu Domini misericordissima, quando ejus placuit pietati, fuisset erectus. Propter quod scriptum est: Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omne. elisos (Psal. CXLIV, 14). Quod si homo propria volunlatis virtute, et uon per Dominum, sufficit elisus assurgere, quo in paradisum, de quo inobediens pulsus cst, Deo rcconciliandus redeat: ergo Christus gratis mortuus est (Galut. II, 21). Et utquid ad sanos medicus venire voluit, vel cur se ad salvandum atque quaerendum quod perierat, venisse dixit; qui secundum dogma vestrum, nihil perditum, quod salvaret invenit? CAPUT III. —5. Te igitur, sancte Paule apostole, vas electionis, magister Gentium, quæso, cur Christus in mundum venerit, dicas: ut sciamus quid hæreticis, qui adventum ejus nihil profuisse humano generi, quod per se sihi sufficere prædicant, respondere debeamus.