Latin
2.5.43 to 2.5.56
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.5.43-56
Unproofread scanNot analysed yet
Fidelis sermo, inquit, et omni acceptione dignus, quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum (I Tim. I, 15). Audis, hæretice Pelagiane, pelago perditionis demerse, sive Cælestiane, cælesti judicio periture, Vas electionis veritatis tuba I canentem? Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum se pi i num esse dicit: et conaris astruere, cum prædicas hominem naturaliter posse quod velit, Christum nullum in co vulnus quod curaret, nullam infirmitatem invenisse, quam gratiæ suae gratuitse medicamento sonaret. In tantum cstis in stultitiæ profundum demersi, ut non intelligatis Christum Dominum ad nostram reparationem, reformationem, redemptionem, reconciliationem, formam servi suscipere voluisse? Quid enim opus erat Deo, si status integer natura' maneret humanæ, carnem suscipere nosti am, contumelias sustinere, et per crucem a Judæis perpeti mortem? Quæ utique omnia pro nostra salute dignatus est sustinere, Dominus bonus et mis ericors pro servismalis et impiis, liber procaptivig, justus pro injustis, vita pro mortuis, spes pro desperatis, reconciliatio pro offendentibus: sicut dicit Joannes apostolus de eo, Ipse est propitiatio pro peccatis nostris; non pro,rostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi (I Joan. II, 2). Item apostolus Petrus: Qui pcccata, inquit, nostra ipse pertulit in corpore suo. . per lignum, ut peccatis mortui justitiæ viveremus, cujus livore sanati estis: eratisenim sicut oves errantes (I Petr. II, 24, 25). Item ipse in eadem Epistola: Quia et Christus semel pro peccatis nOstris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo mortificatos carne, t'ivificatos antem spiritu (Id. III, 18). Audis electos et idoneos testes spiritu Dei loquentes, Christum propitiationem pro peccatis mundi venisse, peccata nostra propterea pertulisse in corpore suo super lignum, at justitiæ viveremus, ejus livore nos esse sanatos, qui eramus sicut oves errantes;