Latin
Book 4, Contra quartum dogma Pelagianorum
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 4.15
Unproofread scanNot analysed yet
Stulti, aliquando jam sapite, et nolite de tanto malo gloriari, neque mendaccs esse adversus veritatem, quae per os sanctorum suorum laudabilem ditectamque vestram concupiscentiam malam, et libidinem punit immundam. Ex his enim diversæ tentationes oriuntur, quibus per momenta cum Deo placere contendiinus, præpedimur, ut ait apostolus Jacobus: Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est, ipse autem neminem tentat: unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Dein concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem (Jacobi I, i3 15). Videte dilectam vestram semine laudum vestrarum concipientem dolorem 4, parturientem peccatum, generantem mortem. Cujus dum auctorem Deum esse prædicatis, sincdubio arguitis tantum apostolum, et Deum csse malorum dicitis tentatorem: quia ipse creavit secundum vos, unde tententur homines, abstrahantur et illiciantur; ac per hoe ipse unde pereant fecit. Quod hi ita non sentiretis, Deum mortem fecisse minime diceretis. Sed audite adhuc repercutientem vira sapientiæ caelestis vaniloqua ora vestra eumdem apostolum Jacobum. Unde inquit, bella et lites in vobis? Nonne hinc ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris (Id. IV, 1)? Auditis quale oflicium habet nimium dilecta vestra concupiscentia, id est, bella et lites, quihus discordare facit corpus et spiritum nostrum: et in rjus castris hostilibus, atque sub lege mortifera te, hæretice, militare delectat? Si pacem fidei catho licæ sequereris, a turbine bellorum horum ct litium, quo in cordis tui pelago circumquaque jactaris nc ad portum pervenias veritatis, facile gratiæ gubernaculo poteras liberari 2, et cognoscere malum quod in malo positus putas esse pulcherrimum.