Latin
Book 4, Contra quartum dogma Pelagianorum
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 4.16
Unproofread scanNot analysed yet
Audi et alium super Jesu pectus discumbentem, et contestantem, concupiscentiam non esse ex Patre Dco, sed ex mundo, et eam cum mundo transituram: Joannem dico apostolum. Nolite, ait, diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum,non eat charitas Patris in eo: quoniam omne quod eat in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia ft/c? ,quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei, manet in æternum (I Joan. II, 15-17). Claudite adhuc, si placet, oculos cordis ad videndum, ei obturate aures ad audiendum tanti apostoli veritatem: et clamate dicentes, ne scilicet dilectae vestræ faciatis injuriam, <Ex Deo est concupiscentia carnis, non ex mundo, et ideo calor bonus est genitalis. »CAPUT IX. —17. Sed quid ultra in proferendis testimoniis, quibus defensio vestra probatur esse damnabilis, nitar promulgare sermonem? Quia si omnia de legis divinæ thesauris producantur, tempus me deficit enarrantem. Audite ergo brevitcr, non brevia, sed crimine ingentia caloris vestri amantissimi opera, quibus in illicitum coire præcipitat hebetata corda mortalium, et erubescite et conticescite tandem. Isto calore succensus et turpiter illectus nonnunquam pater inclinat liliam, et operatur incestum: filius etiam patris thorum maculat, cum matri vel novercae aliquando miscetur. In sororem frater cupidine' ductus incurrit: cognatam non erubescit opprimere. Virgo non sustinet licentiam nuptiarum, sed stuprum tempore concupiscit illicito. Maritus minime contentus licito uxoris amplexu, uteros contaminat alienos a. Similiter et uxor immemor proprii cubilis, adulterino amore uxoris occupat alienæ 4. Nam et masculi, relicto naturali usu feminæ, exardescunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes (Rom. I, Q7). Horret etiam plus iis quae diximus dicere, quod dum homo immemor suae natune rationalis,irrationali naturæ, et alienæ a sua (a),pecudi coirc compellitur. Quid de ruina aliquantorum servo. rum Dei ct sacrarum virginum dicam, quae hac tem, pestate naufragia patiuntur? Quidve de diversis immundi'iis, in quibus corum auctorem ipsum sibi puto pro vobis diabolum displicere? Ecce calor ille amantissimus vester in quas ignominiarum sordes humanas ire illicit et precipitat mentes? Eccequam illuviem etiam in sanctis Christi membris fuisse dicere non tremuistis. Eccecujus obscenitatis et turpitudinis estis acerrimi laudatores, impudentissimi defensores; et, si non fallor, cum adhuc non displicet, forsitan et factores. Quis enim de vobis bene sentiat, quos de tanto malo bene sentire cognoscit? Si igitur in vobis ullus pudor est, si honestas aliqua, si castitatis intentio, tantam mali necessitatem, id est, concupiscentiam carnis sordibus libidinis mixtam, bonum dicere et laudare desinite: cujus auctorem non Deum, sed diabolum esse credite, præcedente protoplasti peccato: et quod eam voluntas humana in turpissimis motibus refrenare non valeat singularis, nisi gratia per Christum Dominum nostrum subvenerit salutaris 6.