Latin
4.6.115 to 4.6.135
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 4.6.115-135
Unproofread scanNot analysed yet
sicut Adam, interjecto mandato ad prævaricandum,de quo vitium peccandi contraxi, seduxit et me, tanquam denuo dicens, Non morte morieris, si de ligno manducaveris interdicto; imo aperientur oculi tui, et eris sicut dii, sciens bonum et malum (Gen. III, 4, 5). Ideo et per illud occidit. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Non igitur imputo legi Dei, quod vitio meo factus infirmus, præceptum ejus implere nequeo: quae etsi jubendo non juvat, tamen sua sanctitate et justitia malum esse concupiscentiam, quod nesciebam, ostendit; quia peccatum, ait, non cognovi, nisi per legem: et docuit ad superandos ejus illicitos I appetitus, cum in me deficio, debere divinum auxilium implorare. Quod ergo bonum est, mihi factum eat mors? Absit. Numquid enim mandatum bonum, contra mortis opera datum, in mortem milii est commutatum? Absit. Ego videlicet quod morior, non mandati boni vitio morior, sed mandato bono vitio meo trans. gresso. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. Ut ergo concupiscentiæ ma-' lum, quae radix est omnium malorum, cognoscatur malum, per mandatum bonum prævaluit in me magis, non defecit: quia lex subintravit ut abundaret deli. ctum. Mortem ergo mihi operatum est delictum, cum ex delicto, id est, ex concupiscentia mala, infirmante me virtute propria ad obcdicndum legi, delicta creverunt. Et factum est supra modum peccans peccatum per mandatum, cum per lcgem, ut dixi, non defecit, sed magis immoderatis cupiditatibus crevit: quia virtus peccati lex est, prohibendo et non aulerendo3. Scimus enim quod lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Spiritu igitur Dei tam docente quam juvante, quo lex data est, non sola voluntate carnali tegis 4, possunt impleri praecepta: quia.