Latin
4.6.87 to 4.6.114
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 4.6.87-114
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. —5. Audite ergo quanta sit iniquitas hujus mali, quidve hinc homo patiatur infirmus, Apostolo dicente et disputante inter cætera: Nam concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Non dixit, Concupiscentiam jam non habebam; sed, nesciebam, quid? utrum malum esset. Habebam igitur, sed tanquam naturale bonum esse credebam: cum autem lex diceret, Non concupisces; cognovi non naturale bonum, sed per peccatum accidens esse malum concupiscentiam. Occasione autem accepta, peccatum per mandutum operatum est in me omnem concupiscentiam. Cum ergo sperarem quod viribus propriis jubente lege possem concupiscentiam vincere; majoribus magis ejus urgehar stimulis, et infirmante me, cupiditas augebatur. Siue lege enim peccatum mortuum erat. Quod peccatum? Libido utiquc, quae et concupiscentia mala dicimur. Non dixit, Non erat; sed, mortuum erat: id est, cum pra ceptum legis, quod est ci contrarium I adhuc non esset, in peccatore latebat, quia legis imperio demonstratum est. Ego autem sine lege vivebam aliquando. Priusquam scirem mandalum legis, in operibus I cupiditatis me vivere arbitrabar. Sed cum venisset mandalum, peccatum revixit; ego autem mortuus sum. Vixit enim intentione mortifera prima lege, id est, quando in paradiso captivavit Adam: revixit eadem fallacia secunda lege, et occidit me, tanquam suum captivum, filium transgressoris; quia per legem cognitio peccati, non victoria de peccato. Et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Optime dixit, Inventum est mihi: id est, non mandatum Dcus ad mortem dedit, sed visum est mihi tanquam mortiferum, eo quod illud virtute propria implore non possum; cum ego non mandati vitio, sed stimulo concupiscentiæ mortis percussus moriar. Stimulus cnim mortis peccatum. Nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit men et per illud occidit. Videns peccatum, quod est, ut sæpe dictum est, cupiditas unde libido exorta est, de legis auctoritate nihil valere me contra se;