Latin
5.10.101 to 5.10.108
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 5.10.101-108
Unproofread scanNot analysed yet
Quis hoc catholicorum sapientissimus ferat? Quis vos non horreat potius nominare, quam cernere, ut verbum Dei fidele in parte veri et in parte mendacii esse prædicetis, id est, in majoribus verax, quia vere in remissionem peccatorum baptizantur, in parvulis autem mendax, qnia sic in remissionem peccatorum, at non in remissionem peccatorum tingantur? Quando jam vel quid a vobis dicitur verum, aut dicetur, cum in illo loco, ubi veritas Christus in Spiritu sancto baptizans curat omnes ad se venientes peccati vulnere sauciatos, Deo mendacium dicere non timetis? Verba namque Dei sunt Symboli verba: non se fefellit Deus tradens per Apostolos suos Ecclesiæ suae sanctæ catholicæ, credentes in remissionem peccatorum baptizari. Utquid enim jussit in remissionem peccatorum, si non facit vere remissionem? Imo ideo jussit, quia facit. Est enim Deus verax, omnis autem homo IDeodax (Rom. III, 4).