Latin
Book 5, Adversus quintum dogma Pelagianorum
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 5.14
Unproofread scanNot analysed yet
Omnino in remissionem peccatorum baptizantur et parvuli: alioquin non habebunt in regno eælorum vitam. Dimittitur enim eis regeneratione spi-. rilnali, quod traxerunt. ut sape dixi, ex Adam generatione carnali. Stulte haeretice, respice ad Jesum, qui propterea vocatus est Jesus, id est, Salvator: quia, sicut dicit evangelista, Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21 ). Attende edictni ejus: Non opus est sanis medicus, sed male habentibus (Id. IX. 12). Et adversus eum falsumde parvulis dicereconticefce, qui eis potum, non sanis, sed ægrotantibus Baptismum in suo sanguine procura viL I: qui propterea catechizantur et exsul. flantur ac baptizantur, ut princeps hujus mundi diabolus ex eis foras mittatur. Aut si non in illis diabolus exsufflatur, cujus opere, id est, vitio peccati per Adam tenentur obnoxii; dicite, cur imagini Dei fit injuria? Vos vero, opinor, quod eis baptismo vestro baptizandis minime exsuffletis, ne non imagini Dci, sed diabolo faciatis injuriam. Aut si exsufflatis nullum, ut putatis, crimen habentibus, quem in eis urgcatis edicite. Exsufflatur ergo et increpatur in eis in catholica Ecclesia opus diaboli, non quod ipsi sunt, sed quod in ipsis est. Ipsi enim quod homines sunt, opus Dei sunt: quod vero in ipsis est peccatum, opus diaboli est; hoc in illis odit Deus, non ipsos opus suum. Ob hoc si indebita gratia ejus per Baptismum mundati non fuerint, penitus Christianorum vitam non habebunt, in regnum cælorum non ingredientur; erunt autem illic ubi et incircumcisi parvuli Judæorum. Duas sane fides et duo baptismata vos habere, si ipsi in tenebris ambulantes non cognoscitis, Catholicorum nullus ignorat. Alia enim fide, ut superius ostendi, vobis dicentibus, baptizatis ætate majores, alia parvulos, cum scilicet verbo eos in remissioneln peccatorum baptizatis, corde non creditis 2. Nos vero anathematizantes vos, Paulum in quo locutus est Christus, auscultamus praedicantem et sequimur, qui unum corpus et unum Spiritum esse dixit Ecclesiae catholicæ in Christo, unam fidem, unum Baptisma, unum Deum et Patrem omnium, oui (super omnes, 6 et per omnia 'et in omnib48 nobis