Latin
5.4.16 to 5.4.37
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 5.4.16-37
Unproofread scanNot analysed yet
LXVIII, 6), quibus veniam largiaris. Et haec utique est veritas confitentis, quam diligit Deus. i. Eva ergo peccatum a diabolo mutuavit, Adam consensu cautionem fecit, usura posteritati crevit. Hinc est ut infans in utero matris hæreditario jure constrictus ante promittat debitum, quam cautionem patris agnoscat, vel debitorem etiam genitorem. Hujus chirographi usuræ sunt, illæ malignissimæ passiones, quibus tam majorum relate quam parvulorum animae deprimuntur, a quibus liberari neminem posse nisi per Christum, David ipse qui se in iniquitatibus conceptum et in delictis natum esse dixit, ostendit, cum in septuagesimo primo Psalmo de persona Christi loquitur dicens, Liberabit pauperem a potente, et inopem cui non erat adjutor: id est, humanum genus a diaboli dominatu. Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet. Ex usuris et iniquitatibus liberavit animas eorum (Psal. LXXI, 12-14): Christus utique Adae debitum, quod nos usuris obligaverat, solvit, cum nullis suum corpus peccatis obnoxium in patibulo crucis suspendi permisit. ipsius enim in Psalmo vox est: Quæ non rapui, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII, 5). Quapropter ipse ex usuris et iniquitate et parvulorum liberat animas: quia, ut dicit Apostolus, Unus pro omnibus mortuus est: et iterum, Ergo omnes mortui sunt (II Cor. v, 14). Et si omnes mortui sunt, stimulo utique mortis percussi, mortui sunt; quia stimulus mortis, peccatum (I Cor. xv, 56). Dic ergo quærenti milii, Si peccatum parvulus nullum carnaliter natus attraxit, cur brevis dicrum sorte mortis astringitur? Quia ubi peccatum non est, utique mors esse non dehet: non enim me fingente, sed Apostolo praedicante dictum est, Per peccatum mora. Ac per hoc secundum errorem vestrum, iniquus Deus, ut mori parvulum patiatur non habentem peccatum per quod possit vita privari. CAPUT II. —3. Sed ad illam fallaciam dogmatis vestri respicientes, cui jam superius responsum est, inquietis mihi: Deus mortem fecit, quia mortalem hominem fecit;