Latin
5.4.1 to 5.4.15
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 5.4.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Item inquiunt, Parvulos non trahere originale peccatum, neque perituros a vita aeterna, si sine sacramento Baptismatis ex hac vita migravcrint. i Respondemus: Multum quidetn jam de originali peccato, quo et parvuli tenentur ob- I stricti, superius disputavimus: ac luce veritatis ostendimus, omne humanum genus hoc vitio claudicare. Dei etiam Filium in similitudine carnis peccati ob hoc venisse, ut morte sua per crucem vinceret mortem, et gratia sua gratuita, vulnera nostra curaret. Verumtamen falsa esse de parvulis, hæretice, quæ pr; cdicas, non solum nostro, sed et eorum salvatore Christo juvante, Scripturarum auctoritate convincam. Quid igitur apertius, quod parvuli Adae peccato nascantur obnoxii, dici potuit, quam quod dictum cst per David, Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea? Ille enim cum adulterium defleret, et homicidium quod Bersabeæ causa commisit, hanc veritatem in suae confessionis gcmitu cructavit, tanquam diceret, Non quod ex hoc solo facinore perpetralo peccator sim, qui antequam id facerem sine peccato non eram imo jam peccator ab uiero matris meae eram: Ecce enin. in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Vilium ergo peccati seminatus et conceptus de parentibus sumpsit, per quod adulterium et bomicidium propria peccata peregit Cum enim subjungens inquit, Ecce enim veritatem dilexisti (Psal. L, 7, 8); peccata propria voluntate commissa fatetur. Quia veritatem dicit Deo poenitens, quando nihil illi de commissis suis sceleribus celat: non quod etsi voluntate celaverit I, Deus ignoret; sed veritatem sibi ab eo dici vult, ut veniam consequatur: si vero mente aliqua exciderint, confiteri vcritatcm Dei; ut cum generaliter I dixit, Deus, qui nosti occulta cordis, tu scis opera mea, et delicta mea a te non sunt abscondita (Psal.