Latin
5.4.61 to 5.4.83
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 5.4.61-83
Unproofread scanNot analysed yet
prorsus Manichæos adjuvatis, imo eslis similes Manichæis '. Manichæus autem non credit. sed catholicus dicenti Paulo, quod per unum hominem peccatum intravit in mundum, ei per peccatum 'Mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12). Hæc est fides nostra, fatemur incunctanter peccatum in parvulis, et per peccatum mortem pertransisse in omnes homines. Et parvuli natura homines sunt. Quapropter quanti fuerint, omnes homines sunt, quibus dnm contigerit mori, propter peccatum, quod i:1 eis non actione, sed ulterina conceptione pertransiit, inoriuntur. Non enim m orerentur, nisi cœno peccati necarentur. Per peccatum enim, ut sæpe est repetendum, mors; non sine peccato: ab moi te a, ne in aeternum pereant, morte Domini redimuntur. Hoc cœno peccati quo nascuntur squalidi, ut in regnum coelorum ingrediantur immaculati, immaculato per Baptismum sanguine Christi mundantur. CAPUT III. —5. Audi et alterum, Dei sapientiam inquirentem, et per illam vcritatem mortalibus prædicantem: audi aliter quidem quam David loquentem, sed non aliter prophelautem; imo unito spiritu vera dicentem, qnod Adæ peccato et parvuli nascendo premantur. David enin inquit, ut supra jim dictum est, Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Iste ait in libro Ecclesiastico: Grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturœ in matrem omnium (Eccli. XL, 1). Quod est hoc grave jugum, nisi peccatum? Et quare dictum est jugum, nisi quod ex duobus Adam et Eva veniat, vel duorum premat et conterat colla, id est, nlasculi et feminæ, majorum videlicet atque minorum; quia in utroquc sexu jugum sunt. Ideo et ait generaliter, Grave jugum super filios Adam. Dicendo ergo, super filios, ætates non discrevit vel scxus: et comparando jugum peccato, praeter I Christum, qui sicut caeteri ex usu conjugatorum natus non est, oinnes esse peccatores acquavit.