Latin
5.4.84 to 5.4.101
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 5.4.84-101
Unproofread scanNot analysed yet
Iluic jugo 6, id est, originali peccato revincti majores atque minores, vitium ex ipso ortu tanquam aratrum trahimus, quamdiu sumus in mortis corpore, cujus cupiditatum vomere proscinditur, hoc est, corrumpitur terra nostra. Propter quod in libro Sapientiæ dictum puto: Corpus autem quod corrumpitur aggravat animam (Sap. II, 15). A cujus jugi labore et onere, vel aratri corruptione ut requiescat, nemo solvitur propria voluntate et potestate, nisi ab illo juste Judicante et ludebite miserante, uui ait; Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati stis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave eat, et onus meum leve eat (Matth. xi, 28-30). Quomodo vero ad eum vocati eant, ipse ostendit, icens: Nemo venit ad met nisi Pater qui misit me, attraxerit eum (Joan. VI, 44). Pro jugo peccati aspero et gravi, quo carnaliter nati premuntur, vocans tollydum super se jugum suave et onus leve præcipit. Superius jam diximus, cur peccato jugum sit comparatum: nunc spirituale Christi jugum et onus intelligerc debemus. Charitatem esse dico, qua jubemur diligere Dcum et proximum: quia in his duobus praeceptis tanquam in jugo, Lex omnis pendet et Prophetæ (Matth. xxii, 37-40). Quid enim suavius aut levius charitato, qua nos diligens Deus, per mortem Filii sui, ex duobus populis, Judeis scilicet et Gentibus, vinculo gratiæ in unitate fidei conjugavit, et fccit utraque unum? Christi itaque jugum cervices, quas presserat peccati jugum, suspendit, non premit, ad cœlum levans: quia charitas, sine qua nemo poterit promereri Deum, nunquam cadit (t Cor, XIII, 8), et cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Ipsa est etiam ct onus leve, quam qui habuerit, Deum porlat,quia charitas Dous est (t Joan.