Latin
Book 6, In quo de praedestinatione contra Pelagianos disputatur
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 6.13
Unproofread scanNot analysed yet
<Falsum est ergo, >inquies, «qnod ait Apostolus de Deo, Qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis suæ venire i (I Tim. II, 4)? Ommno non est falsum: quia omne quod vult Deus, facere potest, nec prorsus humana voluntate praepeditur quod vult. Sed quæro a vobis ut dicatis, quare Deus qui vult omnes homines salvos fieri, quorumdam, ut dicit Isaias propheta, excaecat oculos ne videant, et obdurat cor ne intelligant, ne convertantur et sanentur (Isai. VI, 10 )? Quod verum esse evanRelista Joannes confirmat, dicens de Judaeis: Propterea non poterant credere, quia dixit Isaias: Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur. et sanem eoa (Joan. XII, 39, 40). Item in Evangelio secundum Marcum, cum Jesum interrogarent discipuli sui de parabola seminis: Vobis, inquit, datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt; ut videntes videant et non videant, et audiente audiant et non intelligant, ne quando convertantur, et dimittantur eia peccata (Marc. IV, 11, 12). Dicito igitur, quare Deus, qui acceptor personarum non est, et vult omnes homines salvos tieri, aliorum corda reserat ad credendum, oculos illuminat ad videndum et ad sciendum mysterium regni coelorum, quo scilicet salvi fieri possint; aliorum vero, ut lectionis textu prædixiI, involvens inparabolisveritalem, obtundit cor, excaecat oculos, claudit aures, ne Evangelium salutis agnoscant, ne remissionem accipiant peccatorum? Dicite, quæso, qualiter haec loca evangelica accipitis? Docete, quid hie de Deo, qui vult omnes homines salvos fieri, sentitis? Ecce jam omnes generaliter salvi non sunt, cuin aliis datur viam nosse salutis, aliis non datur. Hæc itaquc cnm facit Dcus, non personarum acceptione facit, non injustitia: sed justitia inenarrabili, et misericordia indebita. Quoniam vero hinc liquido utraque pars dicere nihil valemus, credamus tantum reum mortis ex judicis voluntate pendere. Ne quisquam autem putaret divino vitio I fieri, non omnes homines salvari; dixit Apostolus, Qui vult omnes homines salvos fieri. Quapropter omnes homines qui salvantur, Deo volente salvantur. Deus enim noster Deus salvos faciendi, et Domini exitus mortis (Psal. LXVII, 21): et, Quia ira in furore ejus, et vita in voluntate ipsius (Psal. xxix, 6). Intelligite itaque in furore justitiam: in voluntate misericordiam.