Latin
Book 6, In quo de praedestinatione contra Pelagianos disputatur
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 6.14
Unproofread scanNot analysed yet
Praedestinationem igitur negare, quam apud Deum esse. breviter probavimus, immane blasphemium est 4; quam non tantum, sicut solctis dicere, in Apostolis debemus accipere; sed et in Patriarchis ct Prophetis, in martyribus et confessoribus, in omnibus sanctis et digne servientibus; Deo. llinc nemo glorietur, nemo desperet. Solus enim Dominus scil qui sunt ejus (II Tim. 11, 19). In quantum autem possumus, omnes homines ad bonum opus exhortemur, nulli desperationem demus, pro invicem oremus, in conspectu Dei nos humiliemus, dicentes, Fiat voluntas tua (Matth. vi, 10). Ipsius crit potestatis, judicium in nobis debitum mutare damnationis, ct gratiam praedestinationis indebitam praerogare.