Latin
6.6.1 to 6.6.20
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 6.6.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem, u, superius dixi, jactatus curru inanium quæstionum cadis in fluctus vanæ contentionis, et veluti navis deserta gubernaculo per diversa ct incognita littora volveris, nec prorsus ibi prospere navigare potes; revertere et sede in portu fidei catholicæ, uhi te nulla possit fluctuosæ I curiositatis tcmpastas turbare vel mergere. Quantumlibet enim scire coneris, judicia Do! comprehendere non vales, nec valebis: quia sicut nemo scit hominum quæ sunt Itominis, nisi spiritus qui in eo est; ita etquae Dei sunt, nemo scit nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11). Si qua ergo attingere valuerimus, non nostra solertia, sed dono Spiritus sancti revelata esse debemus agnoscere. Si autem scire non datur quod supra nos est, nec a nostra pusillitate 'quæratur. Præceptum cst enim ab Scriptura sancta, Altiora te ne quæsieris, et fortiora U ne scrutatus fueris in vanitate (Ecc/i. III. 22): et, Altum sapere noli, sed time (Rom. XI, 20). Timendum est euim prorsus ct venerandum profundum Dei, quod nos rite falcmur investigare non prose. Omnia, inquit, in mensura et numero et pondere constituisti, Domine (Sap. XI, 21). Quis igitur hanc mensuram, hunc numerum, et hoc pondus Dei sufficit comprehendere, ut constitutiones ejus universas in his tribus definitionibus valeat cnarrare? In mensura puto quod constet qualitas, in numero quantitas, in pondere ratio peræquata. Sed hæc tria, id est, qualitas et quantitas et ratio peræquata, in judicio et misericordia Dei constant: quia in his duobus terminis sanctis conclusa sunt, In quibus per hæc mundum constituit, gubernat, et judicaturus est. In his Deus judex justus comprehendi non potest, non potest reprehendi. Omnia ergo quæ superius dixianus, vel dicemus, in claustro horum trium nobis nunc abscondila latent: q'ie solis clavibus judicii ct misericordi e Dei tunc reserabuntur, ut sciantur, quando ad adventum Domini illuminabuntur abscondita tenebrarum, et revelabuntur consilia cordium, ut sit laqs uuicniqne a Deo (I Cor.