Latin
6.6.21 to 6.6.41
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 6.6.21-41
Unproofread scanNot analysed yet
IV, 5) vei pœna. Oportet igitur Ut ad ea quæ superius disputare cœpimus, revertamur. CAPUT V. —7. Diximus namque de damnabili humani generis massa Deum præscisse misericordia, non meritis, quos electione gratiæ prædestinavit ad vitam: cæteros vero, qui judicio justitiæ cjus ab bac gratia efficiuntur expertes, præscisse tantum vitio proprio pcrituros, non ut perirent prædestinasse. Scd, ut dii, quos in operibus impietatis ct mortis praescivit, non præordinavit, nec impuiit: in quibus Deun) ad iracundiam provocantes, salutis iidem aut prædicatam sibi accipere nolunt, aut Deo judice no. . possunt, vel accepta male utuntur, et ob hoc traduntur in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt3; his poenam prædestinatam esse rite fatemur. Quod ut probare valeamus, salum reor in exemplum sufficere Judam. Hunc enim Deus cum præscisset in viliis proprie voluntatis pessimum foro, Id est, electionem discipulatus sui bene a Christo conferendam male usurum 4, et avaritia ardentem pretio Judais Dominum traditurum; poenam ei prædestinavit ex merito, dicente per David Spiritu sancto, Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et dolosi super me apertum ut (Psal. cvm, 2): id est, Judæ vel Judæorum in Christum. Judae, cum dicit, Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? et post pecuniae sponsionem dans signum traditionis, Quemcumque, inquit, osculatus fuero, ipse est, tenete eum (Matth. xxvi, 15, 48). Ideo, super me, ait, apertum est. Cum enim signum dedit, ora doloso aperuit quem tenerent. Judæorum quoque, cum eum volentes oloperdere, ut Evangelium pandit, clamavcrunt dicentes: Crucifige! crucifige (Joan, xix, 6)! Et post pusillum sequitur: Constitue super eum peccatorem v id est, luper ludiM, et diabolus stel a dexteris ejus. Cum judicatur, exeal condemnatus, et oratio ejus fiat in peccatum. Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alius.