Latin
6.6.42 to 6.6.59
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 6.6.42-59
Unproofread scanNot analysed yet
Et post caetera quae de eo sequuniur: Pro eo qnod, inquit, non est recordatus facere misericordiam; et persecutus eat hominem pauperem et egenum, et compunctum corde morti tradidit x (Psal. cvm, 6-8; 16, 17); et sequentia reliqua, quae in ejus prædicta sunt persona 3. Nam sicut narrat liber Actuum Apostolorum, do eo praedicta et in ipso completa esse, sanctus probat apostolus Petrus, cum loco ejus unum ex his qui cum Apostolis congregati erant, propter testimonium resurrectionis Jesu subrogari oportere denuntiat, dicens: Viri fratres, oportet impleri Seripturam hanc, quam Spiritus sanctus prœdixit per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum, qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus. Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera ejus. Notum autem factum eat omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur aqer ille lingua eorum Acheldemach, hoc est, ager sanguinis. Scriptum eat enim in libro Psalmorum, Fiat commoratio ejus deserta, et uon sit qui inhabitel in ea, et episcopatum ejus accipiat alius. Et post pauca sequentia: Statuerunt, inquit, duos; Joseph qui voca. batur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Matthiam. Et orantes dixerunt: Tu, Domine, qui corda omnium nosti, ostende quem elegeris ex his duobus unum, accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo prævaricatus est Judas, ut abiret in locum suum (Act. I, 16-25), et cætera. Ubi ergo commemoratio operum ejus malorum a sancto fit Spiritu in Psalmis; priusquam esset, præscitus esi, nou factus, quod talis adversus Filium Dei futurus esset. Si enim factus esset, inculpabilis esset, et Dei opHicio reputaretur, non Judæ: injuste etiam in cum prolata damnatio esset. Sed absit hoc a summe bono judice, auctore omnium bonorum Deo, damnatore vero cunctorum malorum;