Latin
6.9.1 to 6.9.15
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 6.9.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Qui vero secundum propositum Dei vivunt, præscitos esse et prædestinatos electione gratuita; gratiæ ejus, et regnum eis coelorum esse prædestinatum, sIne dubitatione dicendum est, Hoc euim apostolus Paulus probat, cuin ante eos prædestinatos et electos esse, quam mundus constitueretur, scribens Ephesiis dicit: Sicut elegit nos in ipso, id est, in Christo, ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate, qui prœdestinaril nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum. Taceat humana lingna, nec prorsus in prædestinatione de meritis extollatur. Attende dictum: ante mundi constitutionem. Divinæ voluntatis cst hoc donum, non humanæ fragilitatis meritum. Dcnique attende quid sequatur. In quo habemus, ait, redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum, secundum d; vitias gratiæ ejus, quæsuperabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia; ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus quod proposuit in eo, in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quæ in coelis et quæ in terra sunt in ipso. In quo etiam sorte vocati I sumus prædestinati secundum propositum ejus, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suæ, ut sjmus in laudem gloriæ ejus, qui ante speravimus in Christa (Ephes. i, 4-12). Audi, Secundum diiitias, inquit, gratiæ ejus quas superabundavit in nobis, id est, qua prævenit nos, inquit, ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ. Audi, Qui omnia operatur secundutn consilium Voluntatis suæ: numquid mea, vel tue, aut alterius, ut meritis constet? Absit: sed suæ, qua etiam his quos prædestinat I, opera bon; c preparat voluntatis, nt in his ambulent, secundum quod in ea. deni Epistola dicit: Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis, Dei donum eat: non ex operibus. ut ne quis glorietur.