Latin
6.9.16 to 6.9.39
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 6.9.16-39
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsius enim sumus factura, creat in Christo Jesu in operibus bonis, quæ prceparavil Dcus ut in illis ambulemus (Id. II, 8-10 ). Audi, In operibus bonis quæ præparavit Deus. Et si quid te boni posse vides, age gratias præparanti quod potcs, non propriæ volumali, qua olnnino sinc illo nihil potes, qui dixit, Sine me nikil potestis facere (Joan. xv, 5 ). CAPUT VII. —10. Nolite itaque puiarc qnod hæc et hujusmodi dicentes, liberum voluntatis amputemus arbitrium, cum tamen constet ea qnne loquimur, ex auctoritate divina pendere 2; velut nobis calumniam objicitis, quod operari bona 4, et oportere esse in Dei proposito sollicitos prohibeamus. Quin potius, qui se dono gratiæ ad Dei misericordiam sentiunt pertinere 5, hortamur oportere incumbere orationibus, obsccrationibus, jejuniis, vigiliis, omnique operi voluntatis divinae. Prædestinatis enim dicitur Apostolis •; cuDi tamen generale sit quod illis dicitur a Christo prædestinato secundum carnem ex semine David, praedestinante autem secundum potentiam Dei Patris cum Patre et Spirilu sancto: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41 ). Item, Vig; late in omni tempore orantes; ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominia (Luc. xxi, 36): item, Contendite intrare per angustam portam (Id. XIII, 24): item, Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis (Joan. xv, 14): et multa alia, quae longum est enarrare. Sed, ut superius memoravi, qui eis dixit, Sine me nihil potestis facere; per ipsum quae jubentur facere possunt. Hujusmodi in Christo esse electos Dei, ait Apostolus, in quo prædestinati sunt secundum propositum ejus qui omnia operatur. Intellige dictum, qui omnia operatur: et crede esse opus Dei, opera eorum qui ambulant secundum propositum Dei. ii. Qui vero absque praedestinationis gratia sunt, id est, alieni a proposito Dei, et perdurant in operibus malis, si enam ex hac migraverint vita, non eos dicimus, ut vos putatis, <Ila a Deo omnium opifice'ordinatos ut perirent, tanquam ipse illis mores malæ vitæ creaverit, ipse ad omne opus mortis invilos præcipitaverit.