Latin
2.1 to 2.25
Augustine, Liber qui appellatur Speculum 2.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis homo, inquit, ad proximam sanguinis sui non accedet, ut reuelet turpitudinem eius. ego dominus. turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est, non reuelabis turpitudinem eius. turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est. turpitudinem sororis tuae ex patre siue ex matre, quae domi uel foris genita est, non reuelabis. turpitudinem filiae filii tui uel neptis ex filia non reuelabis: quia turpitudo tua est. turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non reuelabis. turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui. turpitudinem sororis matris tuae non reuelabis, eo quod caro sit matris tuae. turpitudinem patrui tui non reuelabis, nec accedes ad uxorem eius, quae tibi adfinitate coniungitur. turpitudinem matris tuae non reuelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius. turpitudinem uxoris fratris tui non reuelabis: quia turpitudo fratris tui est. turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non reuelabis. filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes, ut reueles ignominiam eius: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est. sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies, nec reuelabis turpitudinem eius adhuc illa uiuente. ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes, nec reuelabis foeditatem eius. cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commixtione maculaberis. de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen dei tui. ego dominus. cum masculo non commisceberis coitu femineo: quia abominatio est. cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. mulier non succumbet iumento, nec miscebitur ei: quia scelus est. nec polluamini in omnibus his. Et post aliquantum: Vnusquisque matrem et patrem suum timeat. Et post I uersum: Nolite conuerti ad idola, nec deos conflatiles faciatis uobis.