Latin
2.26 to 2.57
Augustine, Liber qui appellatur Speculum 2.26-57
Unproofread scanNot analysed yet
ego dominus deus uester. Et paulo post: Nec remanentes, inquit, spicas colliges, neque in uinea tua racemos et grana decidentia congregabis, sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. ego dominus deus uester. non facietis furtum. non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. non periurabis in nomine meo, nec pollues nomen dei tui. ego sum dominus. nec facies calumniam proximo tuo, nec ui opprimes eum. non morabitur opus mercennarii tui apud te usque in mane, non maledices surdo, nec coram caeco pones offendiculum: sed timebis dominum deum, quia ego sum dominus. non faciesqoud iniquum est, nec iniuste iudicabis. 'nec consideres personam pauperis, nec honores uultum potentis. iuste iudica proximo tuo. non eris criminator et susurro in populis. non stabis contra sanguinem proximi tui. ego dominus. ne oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. non quaeres ultionem, nec memor eris iniuriae ciuium tuorum. diliges amicum tuum sicut te ipsum. ego sum dominus. leges meas custodite. Et paulo post: Non comedetis cum sanguine. non augurabimini, nec obseruabitis somnia. neque in rotundum adtondebitis comam, nec eradicetis barbam. et super mortuo non incidetis carnem uestram neque figuras aliquas et stigmata facietis uobis. ego dominus. ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo. Et post I uersum: Ego dominus. . ne declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. ego dominus deus uester. coram canocapite consurge, et honora personam senis, et time deum tuum. ego dominus. si habitauerit aduena in terra uestra et moratus fuerit inter uos, ne exprobretis ei, sed sit inter uos quasi indigena, et diligetis eum quasi uosmet ipsos: fuistis enim et uos aduenae in terra Aegypti.