Latin
2.93 to 2.101
Augustine, Liber qui appellatur Speculum 2.93-101
Unproofread scanNot analysed yet
qui inrogauerit maculam cuilibet ciuium suorum, sicut fecit, fiet illi: fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet. qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur. qui percusserit iumentum, reddet aliud. qui percusserit hominem, punietur. aequum iudicium sit inter uos, siue peregrinus siue ciuis peccauerit: quia ego sum dominus deus uester. Et post aliquantum: Non facietis uobis idolum et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra uestra, ut adoretis eum. ego enim sum dominus deus uester. Haec de Leuitico. nunc delibro, cuius nomen est Numeri, quae uisa sunt commemoranda ponemus.