Latin
3
Augustine, Liber qui appellatur Speculum 3
Unproofread scanNot analysed yet
Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam eius transibit hereditas. si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. quod si et fratres non habuerit, dabitis hereditatem fratribus patris eius. sin autem nec patruos habuerit, dabitur hereditas his qui ei proximi sunt: eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua, sicut praecepit dominus Moysi. Et post multa: Ad unius testimonium nullus condemnabitur. non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis. Haec de Numeris inuenimus, quae inspicienda putauimus. Deuteronomium deinceps considerabimus.