Latin · ~9 min
1.19
Augustine, Liber XXI 1.19
Not analysed yet
Nam nec ego uolo temere credi cuncta quae posui, quia nec a me ipso ita creduntur, tamquam nulla de illis sit in mea cogitatione dubitatio, exceptis his, quae uel ipse sum expertus et cuiuis facile est experiri; sicut de calce, quod feruet in aqua, in oleo frigida est; de magnete lapide, quod nescio qua sorbitione insensibili stipulam non moueat et ferrum rapiat; de carne non putescente pauonis, cum putuerit et Platonis; de palea sic frigente, ut fluescere niuem non sinat, sic calente ut maturescere poma compellat; de igne fulgido, quod secundum suum fulgorem lapides coquendo candificet et contra eundem suum fulgorem urendo plurima offuscet. Tale est et quod nigrae maculae offunduntur ex oleo splendido, similiter nigrae lineae de candido inprimuntur argento, de carbonibus etiam, quod accendente igne sic uertantur in contrarium, ut de lignis pulcherrimis taetri, fragiles de duris, inputribiles de putribilibus fiant. Haec ipse quaedam cum multis, quaedam cum omnibus noui, et alia plurima, quae huic libro inserere longum fuit. De his autem, quae posui non experta, sed lecta, praeter de fonte illo, ubi faces et extinguuntur ardentes et accenduntur extinctae, et de pomis terrae Sodomorum forinsecus quasi maturis, intrinsecus fumeis, nec testes aliquos idoneos, a quibus utrum uera essent audirem, potui reperire. Et illum quidem fontem non inueni qui in Epiro uidisse se dicerent, sed qui in Gallia similem nossent non longe a Gratianopili ciuitate. De fructibus autem arborum Sodomitarum non tantum litterae fide dignae indicant, uerum etiam tam multi se loquuntur expertos, ut hinc dubitare non possim. Cetera uero sic habeo, ut neque neganda neque adfirmanda decreuerim; sed ideo etiam ipsa posui, quoniam apud eorum, contra quos agimus, historicos legi, ut ostenderem qualia multa multique illorum nulla reddita ratione in suorum litteratorum scripta litteris credant, qui nobis credere, quando id, quod eorum experientiam sensumque transgreditur, omnipotentem Deum dicimus esse facturum, nec reddita ratione dignantur. Nam quae melior et ualidior ratio de rebus talibus redditur, quam cum Omnipotens ea posse facere perhibetur et facturus dicitur, quae praenuntiasse ibi legitur, ubi alia multa praenuntiauit, quae fecisse monstratur? Ipse quippe faciet, quia se facturum esse praedixit, quae inpossibilia putantur, qui promisit et fecit ut ab incredulis gentibus incredibilia crederentur.