Latin · ~12 min
Lines 1.20-1.21
Augustine, Liber XXI 1.20-21
Not analysed yet
[VIII] Si autem respondent propterea se non credere quae de humanis semper arsuris nec umquam morituris corporibus dicimus, quia humanorum corporum naturam nouimus longe aliter institutam, unde nec illa ratio hinc reddi potest, quae de illis naturis mirabilibus reddebatur, ut dici possit: "Vis ista naturalis est, rei huius ista natura est"; quoniam scimus humanae carnis istam non esse naturam: habemus quidem quod respondeamus de litteris sacris, hanc ipsam scilicet humanam carnem aliter institutam fuisse ante peccatum, id est, ut posset numquam perpeti mortem; aliter autem post peccatum, qualis in aerumna huius mortalitatis innotuit, ut perpetem uitam tenere non possit; sic ergo aliter, quam nobis nota est, instituetur in resurrectione mortuorum. Sed quoniam istis non credunt litteris, ubi legitur qualis in paradiso uixerit homo quantumque fuerit a necessitate mortis alienus (quibus utique si crederent, non cum illis de poena damnatorum, quae futura est, operosius ageremus): de litteris eorum, qui doctissimi apud illos fuerunt, aliquid proferendum est, quo appareat posse fieri, ut aliter se habeat quaeque res, quam prius in rebus innotuerat suae determinatione naturae.
Est in Marci Varronis libris, quorum inscriptio est: De gente populi Romani, quod eisdem uerbis, quibus ibi legitur, et hic ponam: "In caelo, inquit, mirabile extitit portentum; nam <in> stella Veneris nobilissima, quam Plautus Vesperuginem, Homerus Hesperon appellat, pulcherrimam dicens, Castor scribit tantum portentum extitisse, ut mutaret colorem, magnitudinem, figuram, cursum; quod factum ita neque antea nec postea sit. Hoc factum Ogygo rege dicebant Adrastos Cyzicenos et Dion Neapolites, mathematici nobiles." Hoc certe Varro tantus auctor portentum non appellaret, nisi esse contra naturam uideretur. Omnia quippe portenta contra naturam dicimus esse; sed non sunt. Quo modo est enim contra naturam, quod Dei fit uoluntate, cum uoluntas tanti utique conditoris conditae rei cuiusque natura sit? Portentum ergo fit non contra naturam, sed contra quam est nota natura. Quis autem portentorum numerat multitudinem, quae historia gentium continetur? Sed nunc in hoc uno adtendamus, quod ad rem, de qua agimus, pertinet. Quid ita dispositum est ab auctore naturae caeli et terrae, quem ad modum cursus ordinatissimus siderum? Quid tam ratis legibus fixisque firmatum? Et tamen, quando ille uoluit, qui summo regit imperio ac potestate quod condidit, stella prae ceteris magnitudine ac splendore notissima colorem, magnitudinem, figuram et (quod est mirabilius) sui cursus ordinem legemque mutauit. Turbauit profecto tunc, si ulli iam fuerunt, canones astrologorum, quos uelut inerrabili computatione de praeteritis ac futuris astrorum motibus conscriptos habent, quos canones sequendo ausi sunt dicere, hoc, quod de Lucifero contigit, nec antea nec postea contigisse. Nos autem in diuinis libris legimus etiam solem ipsum et stetisse, cum hoc a Domino Deo petiuisset uir sanctus Iesus Naue, donec coeptum proelium uictoria terminaret, et retrorsum redisse, ut regi Ezechiae quindecim anni ad uiuendum additi hoc etiam prodigio promissionis Dei significarentur adiuncto. Sed ista quoque miracula, quae meritis sunt concessa sanctorum, quando credunt isti facta, magicis artibus tribuunt. Vnde illud est, quod superius commemoraui dixisse Vergilium: