Latin
1.126 to 1.129
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 1.126-129
Unproofread scanNot analysed yet
Notandum quod Emmor loquens de Dina ad Iacob et filios eius, filiam uestram dicit; non dicit filiam tuam, sororem istorum. In hoc similes erimus uobis et habitabimus in uobis, id est inter uos. Adpositus enim erat filiae Iacob, id est amabat eam. Et filium eius Sychem interfecerunt in ore gladii: ac si diceret "gladio".