Latin
Book 1
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 1.130
Unproofread scanNot analysed yet
Quae abstulerunt filii Iacob de ciuitate Sicimoram Salem, cum eam expugnauissent, sic enumerantur: oues eorum et boues eorum et asinos eorum, quaecumque orant in ciuitate et quaecumque erant in campo tulerunt. et omnia corpora eorum <et omnem supellectilem eorum et uxores eorum> captiuauerunt et diripuerunt quaecumque erant in ciuitate et quaecumque erant in domibus. inter haec omnia non satis intellegitur quid dixit: et corpora eorum; neque enim suspicandum est, quod corpora abstulerunt peremptorum, sed rerum intellegenda sunt, quae corporaliter possidentur, ut eorum sit executio, quod sequitur: et supellectilem et cetera, sicut ia iure dicitur traditio corporum. quamquam Graeci owpiatia seruos appellant usitatissima locutione; sed, quia non oa)|i. dr. a, sed aa)(jLata hic dictum est, non est temere confirmandum seruos significatos; fieri tamen potest, ut hoc magis sit.