Latin
1.131 to 1.132
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 1.131-132
Unproofread scanNot analysed yet
Cum gentem Edom, id est Idumaeorum, commemoret scriptura et qui in ea regnassent, postea dicit: haec nomina principum Esau secundum loca eorum in regionibus eorum et in gentibus eorum, gentes appellans unius gentis propter familiarum multiplicatas generationes. cum etiam ipse Edom uocaretur: unde et gens, quam propagauit, cognominata est, cuius utique pater fuit. Cum audisset autem Ruben, liberauit eum de manibus eorum et dixit: non feriamus eum in anima. non ergo liberauit eum et inde hoc dixit; sed hoc dicendo eum liberauit. prius ergo dixit: liberauit eum, et deinde breui recapitulatione quomodo eum liberauit insinuat.