Latin
Book 1
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 1.193
Unproofread scanNot analysed yet
In uerbis Ioseph, quibus ait ad fratres suos: ascendens nuntiabo Pharaoni et dicam ei: fratres mei et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, uenerunt ad me; uiri autem sunt pastores —uiri enim pecorum nutritores erant —et iumenta et oues et omnia sua adduxerunt. quod interpositum est: uiri enim pecorum nutritores erant, ex persona sua scriptor interposuit et redit ad uerba Ioseph adiungendo: et iumenta et omnia sua adduxerunt, ut ordo sit in uerbis Ioseph: uiri autem sunt pastores et iumenta et oues et omnia sua adduxerunt.