Latin
1.194 to 1.202
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 1.194-202
Unproofread scanNot analysed yet
Dixit autem Pharao ad Iacob: quot anni dierum uitae tuae? subauditur "sunt". Pusilli et mali fuerunt dies annorum uitae meae. pusillos pro "paucis" positum est: neque enim uitae alicuius quam ceterorum dies possunt esse horarum spatio breuiores. hoc autem Iacob ex conparatione dixit uitae maiorum suorum; nam utique centum triginta annos, quos ille iam agebat, nemo nunc uiuit. Triticum secundum corpus, id est secundum numerum corporum; per corpus enim numerum corporum, per numerum corporum numerum hominum significat. Inualuerat autem fames ualde, et defecit terra Aegypti. "terram" posuit pro hominibus, qui erant in terra. Uenerunt autem omnes Aegyptii ad Ioseph dicentes: da nobis panes. per panes triticum significat locutione per id, quod efficitur, id quod efficit. Et facta est terra Pharaoni, non ait "Pharaonis". amat sic loqui scriptura, sicut in psalmo dictum est: et custodiui legem tuam. haec facta est mihi, quoniam iustificationes tuas exquisiui: de lege domini dixit: haec facta est mihi, id est in meam utilitatem. Praeter terram sacerdotum tantum non possedit Ioseph. quasi dixisset "praeter terram sacerdotum tantum omnem terram possedit Ioseph". Et posuit illis Ioseph in praeceptum usque in hodiernum diem in terra Aegypti, ut praestent quintas Pharaoni. hinc intellegitur Pharaonis nomen potestatis fuisse regalis, quod dixit: usque in hodiernum diem. non enim illi, qui tunc fuit, praestare poterant Aegyptii usque ad illum diem, quo ista scribebantur, quando ille iam non uiuebat. Et fuerunt dies Iacob annorum uitae eius: dies annorum saepe dicit scriptura, cum semel posset annos dicere.