Latin
Book 3
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 3.31
Unproofread scanNot analysed yet
Et tactus leprae si fuerit in homine, ueniet ad sacerdotem; et uidebit sacerdos, et ecce cicatrix alba in cute, et haec mutauit pilum album, et a sano carnis uiuae in cicatrice . id est: mutauit pilum in album colorem in cicatrice; mutauit autem a sano carnis uiuae, id est. quia non talem pilum habet, quod sanum est in carne uiua.