Latin
Book 3
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 3.32
Unproofread scanNot analysed yet
De leproso cum loqueretur, ait: et inmundus inmundus uocabitur, quasi non satis esset semel dicere: inmundus uocabitur. quamquam nonnulli codices ita habeant, in alio graeco ita inuenimus semel dictum: inmundus uocabitur. item paulo post dicit: cum sit inmundus, inmundus erit: quod in latinum de graeco non sicut positum est exprimi potuit. ait enim graecus: axaOaptoc m axdOapto? lotat; quasi diceret "inmundus existens inmundus erit-4. sed non hoc est existens, quod graecus dixit rov, sed si dici posset essens" ab eo, quod est esse, non ab eo, quod est existere.