Latin
4.117 to 4.127
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 4.117-127
Unproofread scanNot analysed yet
Et commendauit eis Moyses Eleazar sacerdotem et legum filium Naue et principes familiarum tribuum Israhel. non ait: commendauit eos Moyses Eleazar sacerdoti, quod utique ordo locutionis usitatae exigebat; per hos enim introducti sunt in terram, quam petebant: unde magis illi istis a quibus introducebantur in terram postulatam quam isti qui introducebant illis quos introducebant commendati uidentur. Si autem non transierint armati uobiscum in bellum in conspectu domini, et transferte inpedimenta eorum . plus habent "et". Et dedit eis Moyses filiis Gad et filiis Ruben . plus habet "eis". Et non ibi erat aqua populo bibere. pro eo, quod est ad bibendum. Loquere filiis Israhel et dices ad eos . sufficere uidetur: loquere filiis Israhel. Et omnia idola fusilia eorum perdetis ea. plus habet "ea". Hoc erit uobis fines maris . non dixit: hi erunt uobis. Et hoc erit uobis fines ad aquilonem: eadem repetita locutio est. Et erunt ciuitates eis habitare, pro eo, quod dici solet: ad habitandum. Refugia erunt uobis fugere illo homicidam: quod usitate dici posset, ut fugiat illo homicida. Et incolae qui in uobis istae ciuitates in refugium . singulari numero positum est incolae; id est: huic incolae qui in uobis, quoniam minus habet "est'". non enim ait "qui in uobis est" notissima locutione, sed rariore in lingua latina quam in graeca.