Latin
4.107 to 4.116
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 4.107-116
Unproofread scanNot analysed yet
Et accepit Moyses et Eleazar sacerdos aurum a chiliarchis et a centurionibus et intulit ea in tabernaculum testimonii. uidetur dicere debuisse: et intulit illud in tabernaculum testimonii, quoniam aurum acceptum esse praedixerat. et plerique latini codices sic habent; sed ideo pluraliter uidetur inlatum ut diceret: intulit ea, quia multa uasa fuerant superius commemorata, in quibus erat hoc aurum. Et pecora multitudo erat filiis Ruben et filiis Gad, multitudo copiosa ualde, non dixit: et pecorum multitudo erat. Et uiderunt regionem Iazer et regionem Galaad, et erat locus locus pecoribus . non iungendum est in pronuntiatione quod bis dixit locus; sed subdistinguendum: et erat locus, et deinde inferendum: locus pecoribus. quasi enim expectaretur qualis locus, ita repetitio eleganter inlata est. Et accedentes filii Ruben et filii Gad dixerunt ad Moysen et Eleazar sacerdotem et ad principes synagogae dicentes. non est ista uel graeca uel latina locutio: dixerunt dicentes, sed hebraea uidetur. Detur terra ista famulis tuis in possessionem: quasi de aliis dicerent, cum sibi peterent. Non enim secuti sunt post me praeter Chaleb filius Iephone. uidetur dicere debuisse: praeter Chaleb filium Iephone; sed nominatiue intulit, quia praecessit: secuti sunt. est autem ista locutio etiam latina, sed rara. Donec consumeretur omnis generatio facientes maligna in conspectu domini. non dixit: faciens maligna, neque: facientium maligna. Et accesserunt ei et dicebant. non ait quod usitatum est: accesserunt ad eum. Et aedificabitis uobis ipsis ciuitates inpedimentis uestris. ac si diceret: aedificabitis uobis ipsis ciuitates propter inpedimenta uestra. Inpedimenta nostra et uxores nostrae et omnia pecora nostra erunt in ciuitatibus Galaad; pueri autem tui transibunt omnes armati. non dixerunt: nos autem transibimus omnes armati, sed tamquam de aliis dicerent.