Latin
4.60 to 4.68
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 4.60-68
Unproofread scanNot analysed yet
Loquere filiis Israhel, et accipiant ad te iuuencam rufam . pro eo, ac si diceret: adducant ad te, aut certe utrumque usitate diceretur: accipiant et adducant ad te iuuencam rufam. Et lauabit corpus suum aqua. hoc intellegeretur etiam si non haberet: aqua. Et <re>ponet extra castra in locum mundum . non "in loco mundo" dixit, quod latinae locutionis est. Omne uas apertum quaecumque non habent alligaturam alligatam super ea. Et accepit Moyses uirgam quae ante dominum, subauditur: erat. Quia non credidistis sanctificare me in conspectu filiorum Israhel, id est: sanctitatem meam declarare. secundum istam locutionem dictum est: et pro eis sanctifico me ipsum, et in oratione dominica: sanctificetur nomen tuum. Et incolae fuimus in Aegypto dies plures, pro annis multis. Et dixit ad eum Edom, hoc est: gens ipsa —non enim adhuc uiuebat Edom, qui erat Esau —sicut isti, qui nuntios miserunt, Israhel uocabantur, quod prius nomen unius hominis erat. Et dicunt ei filii Israhel: iuxta montem transibimus; si autem de aqua tua biberimus ego et pecora mea, dabo pretium tibi. satis eleganter a plurali transit ad singularem numerum, tamquam Israhel diceret. cum dixisset: filii Israhel, et a uerbis coepisset numeri pluralis, quod est: transibimus et biberimus.