Latin
Book 4
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 4.69
Unproofread scanNot analysed yet
Et uidit omnis synagoga, quia dimissus est Aaron . non facile hoc uerbum reperitur in scripturis dimissus pro eo, quod est mortuus; hoc et in euangelio est, ubi ait Symeon: nunc dimittis seruum tuum in pace . uerum tamen aJcoXostc habet in graeco, quod magis a resolutione quam a dimissione dictum sonat; non enim dixit: a<p»st<; ,quod sine dubio est" dimittis".